Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RATIO

RATIO,³ Rata portio rerum ad victum necessariarum militibus contingens, aliisve, Gall. Ration. Bulla Bonifacii VIII. PP. pro Jacobo II. Rege Aragon. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 536: Tenebitur idem Rex, juxta mandatum Ecclesiae, galearum numerum bene armatum tam de hominibus, quam de aliis opportunis et guarnimentis, et numerum militum ad Rationem et gagia de terris suis, sub capitaneo vel admirato... praeficiendo, ipsum personaliter sexaginta galeis armandis per ipsum Regem in terris suis cum sumptibus et expensis Ecclesiae saepe dictae, ad rationem viginti quinque millium solidorum. Capitulum generale MS. S. Victoris Massil. ann. 1378: Clerici priorum et infirmarii, qui sunt in possessione percipiendi Rationem de dispensa, permaneant in eadem possessione. Contractus Monialium Artacellae 27. Febr. ann. 1403: Debent dare...... dominae Priorissae quatuor mensuras vini ultra pensionem... item Refectorariae pro suo labore duos justiales vini ultra suam Rationem. Ubi Pensi et Ratio idem sonant.