Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RATIO

RATIO,⁴ Genus, progenies, Gall. Race. Lex Salica tit. 63. edit. Eccardi: Si quis de parentilla tollere se voluerit, in mallum aut in tunchinium admallare debet,... et ibi dicere, quod se et de juramento et de haereditate et de tota Ratione illorum tollat. Et sic postea si aliquis de suis parentibus aut moriatur aut occidatur, nulla ad illum compositio haereditatis perveniat. Simile modo si ille moriatur, ad suos parentes non pertineat caussa nec haereditas ejus, sed amodo cum duodecim juratoribus se exinde educat. Non negabo tamen hanc vocem generatim accipi posse; ita ut quidquid ad aliquem spectat, hic significet.