Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RATIONALES

RATIONALES, Procuratores Principum (nam et ita interdum appellantur) in provinciis, qui Provinciales reditus exigebant: ϰαθολιϰοί et ϰαθολιϰιάνοι, in Gloss. Gr. Lat. Julius Firmicus lib. 3. cap. 4: Faciet Procuratores Regum Rationales. Infra: Faciet aut Procuratores Regum, aut Rationales, aut quibus nuntiandi potestas concedatur. Cap. 8: Reddet etiam honestos moribus et graves, Rationibus etiam faciet praepositos, aut conductionum, aut frumentorum, etc. Cap. 13: Qui discussiones Rationales, magnaque negotia tractare consueverint. Lampridius in Severo: Procuratores, id est, Rationales. Ejusmodi Rationalium mentio est in veteribus Inscriptionibus, in utroque Codice, apud Ammianum, Lactantium de Mortibus persecut. num. 12. Senatorem lib. 6. Epist. 8. etc. Rationales, qui rationes et computa dispungunt, in Bulla Clementis VI. PP. ann. 1344. apud Waddingum in Regesto tom. 3. pag. 308. Vide quae de Rationalibus variis congessit Jacobus Gotofredus in Notitia dignitatum Codicis Theodosiani pag. 327. 328. 329. 330.

Rationales porro in provinciis bona caduca et vacantia fisco vindicabant: unde huc referenda videtur Lex Wisigoth. lib. 10. tit. 2. § 5: Et si forte possessio est, ubi repositio alicujus substantiae sit, ne per Rationales excusatio fiat, etc. Infra, in exemplari Epistolae infirmationis: Ita ut si aliquid ibi repositionis habetur, et anulo domini sui non est signatum, propter auferendam rationem Rationalium, per illos 8. dies anulo tuo maneat obsignatum.