Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RATIONALIS

RATIONALIS, in Ecclesiis Hispaniarum quis dicatur, docet Synodus Toletana ann. 1565. tom. 4. Conc. Hispan. pag. 80. col. 1: Praecipit Synodus Missarum celebrationem et alia opera pia, quae testamentis mandantur, saltem intra annum unum post testamenti publicationem impleri. Quin etiam Curatis omnibus et rationum ecclesiasticarum praefectis, quos Rationales vocamus, jubet, ut singulis annis Ordinario...... exponant quantus Missarum nondum celebratarum numerus in ipsorum parochiis supersit. Hi Rationales rursus memorantur in Synodo Valentiae ann. 1566. ibid. pag. 129. col. 2. et pag. 133. col. 2. quo in posteriori loco haec habentur de electione eorumdem : Cum Rationalis.... eligendus erit, clerus duos nominet, quos Ordinario proponat, e quibus alterum pro suo arbitrio Ordinarius eligat. Epitome Constitutionum ejusd. Eccl. ibid. pag. 188: Canonici Rationales pro tempore existentes, non possint habere salaria dicti officii, nisi computato libro et facta definitione. Vide Capsoverius et mox Rationarius.

Rationalis Magister, Regis rationibus, seu aerario Praefectus. Privilegium Petri II. Regis Valentiae pro Ecclesiasticis, tom. 3. Concil. Hispan. pag. 616. col. 2: Quum hoc eodem injungimus, nostro Rationali magistro, vel alii e praedictis administratoribus et aliis depositariis praedictis, computum vel computa auditoribus, ut quidquid vobis pro praemissis duxerint exsolvendum, quod in nostro computo admittere non postponat. Vide Magister rationalis.