Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): ex

ex

aus, heraus aus, von her, vonseiten, von wegen, durch, zufolge, gemäß: haec enim praepositio ex importat (bedeutet) habitudinem (← sub a) quandoque quidem causae materialis, . . . aliquando vero habitudinem causae efficientis, th. I. 39. 8 c; vgl. ib. 45. 1 ob. 3; haec praepositio ex potest designare habitudinem causae finalis, efficientis et formalis, virt. 2. 7 ad 17; vgl. 1 sent. 5. 2. 1 c & 25 exp.; donum non dicitur ex eo, quod actu datur, th. I. 38. 1 ad 4; actio habet speciem ex obiecto, ib. I. II. 18. 2 c; quod se habet ex additione ad alterum, ib. 107. 4 ob. 3; certitudo potest considerari dupliciter, uno modo ex causa certitudinis, alio modo ex parte subiecti, ib. II. II. 4. 8 c; abstinentia ex suo nomine importat subtractionem ciborum, ib. 146. 1 c; prima sumenda est ex condicione humanae naturae, ib. III. 61. 1 c.

Zu impossibile ex se → impossibilis; zu materia ex qua → materia sub a; zu principium ex quo → principium; zu tenere se ex parte → tenere sub a; zu terminus ex quo → terminus sub a.

Aliquid esse vel fieri ex aliquo ist in verschiedener Weise möglich, nämlich: 1. proprie et primo d. i. in eigentlicher Weise und an erster Stelle. 2. proprie sed non primo d. i. auf eigentliche Weise, aber nicht an erster Stelle, und 3. non proprie d. i. in uneigentlicher Weise; vgl. 5 met. 21 a. Proprie et primo ist oder wird etwas aus einem andern wieder auf vierfache Weise: Quorum primus (modus) est, secundum quem aliquid dicitur esse ex aliquo ut ex materia. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, secundum quod accipitur materia primi generis (← sub a), scilicet communis, sicut aqua est materia omnium liquabilium, quae omnia dicuntur esse ex aqua. Alio modo secundum speciem ultimam, scilicet specialissimam (→ species sub f), sicut haec species, quae est statua, dicitur fieri ex aere. Secundo modo dicitur aliquid fieri ut ex primo principio movente, sicut pugna ex convicio, quod est principium movens animum conviciati ad pugnandum. Et sic etiam dicitur, quod domus est ex aedificante et sanitas ex medicina. Tertio modo dicitur fieri ex aliquo, sicut simplex ex composito ex materia et forma. Et hoc est in via resolutionis, sicut dicimus, quod partes fiunt ex toto et versus ex Iliade i. e. ex toto tractatu Homeri de Troia; resolvitur enim Ilias in versus, sicut totum in partes. Et similiter dicitur, quod lapides fiunt ex domo. Ratio autem huius est, quia forma est finis in generatione. Perfectum enim dicitur, quod habet finem, ut supra habitum est. Unde patet, quod perfectum est, quod habet formam. Quando igitur ex toto perfecto fit resolutio partium, est motus quasi a forma ad materiam, sicut e converso, quando partes componuntur, est motus a materia in formam. Et ideo haec praepositio ex, quae principium designat, utrobique competit, et in via compositionis, quia determinat principium materiale, et in via resolutionis, quia significat principium formale. Quarto modo dicitur aliquid fieri ex aliquo sicut species ex parte speciei. Pars autem speciei potest accipi dupliciter, aut secundum rationem, aut secundum rem. Secundum rationem, sicut bipes est pars hominis, quia est pars definitionis eius, quamvis secundum rem non sit pars, quia aliter non praedicaretur de toto; toti enim homini competit habere duos pedes. Secundum rem vero, sicut syllaba est ex elemento id est ex littera sicut ex parte speciei. Hic autem quartus modus differt a primo. Nam dicebatur aliquid esse ex parte materiae, sicut statua ex aere; nam substantia, ex qua est statua, est composita ex sensibili materia tanquam ex parte substantiae. Sed haec species componitur ex parte speciei; sunt enim partium quaedam partes speciei et quaedam partes materiae. Partes quidem speciei dicuntur, a quibus dependet perfectio speciei et sine quibus esse non potest species; unde et tales partes in definitione totius ponuntur, sicut anima et corpus in definitione animalis et angulus in definitione trianguli et littera in definitione syllabae. Partes vero materiae dicuntur, ex quibus species non dependet, sed quodammodo accidunt speciei, sicut accidit statuae, quod fiat ex aere vel ex quacumque materia. Accidit etiam circulo, quod dividatur in duos semicirculos, et angulo recto, quod angulus acutus sit eius pars. Unde huiusmodi partes non ponuntur in definitione totius speciei, sed potius e converso, sicut in septimo huius erit manifestum. Sic ergo patet, quod quaedam dicuntur ex aliquo fieri primo et proprie, ib. Proprie sed non primo ist oder wird sodann etwas aus einem andern ebenfalls auf vierfache Weise: Aliqua vero dicuntur ex aliquo fieri non primo, sed secundum partem. Et hoc secundum quemcumque praedictorum modorum; sicut puer dicitur fieri ex patre sicut principio motivo et matre sicut ex materia, quia quaedam pars patris movet, scilicet sperma, et quaedam pars matris est materia, scilicet menstruum; et plantae fiunt ex terra, non tamen quidem ex toto, sed ex aliqua eius parte, ib. Non proprie endlich ist oder wird etwas aus einem andern in zweifacher Weise: Alio vero modo dicitur fieri aliquid ex aliquo non proprie, scilicet ex hoc ipso, quod importat solum ordinem, et sic aliquid fieri dicitur ex aliquo, post quod fit, sicut nox fit ex die id est post diem et imber ex serenitate id est post serenitatem. Hoc autem dicitur dupliciter. Quandoque enim inter ea, quorum unum dicitur fieri ex altero, attenditur (kommt in Betracht) secundum motum, et non solum secundum tempus, quia vel sunt duo extrema eiusdem motus, ut cum dicitur, quod album fit ex nigro, vel consequuntur aliqua extrema motus, sicut nox et dies consequuntur diversa ubi solis, et similiter hiems et aestas. Unde in quibusdam dicitur hoc fieri post hoc, quia habent transmutationem ad invicem, ut in praedictis patet. Quandoque vero attenditur ordo secundum tempus tantum, sicut dicitur, quod ex aequinoctio fit navigatio id est post aequinoctium. Haec enim duo extrema non sunt duo extrema unius motus, sed ad diversos motus pertinent. Et similiter dicitur, ex Dionysiis fiunt Thargelia, quia fiunt post Dionysia. Haec autem sunt quaedam festa, quae apud gentiles celebrabantur, quorum unum erat prius et aliud posterius, ib.; vgl. 7 met. 6 n.