Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REATUS

REATUS,² Crimen, Christianis scriptoribus atque recentioribus Jurisconsultis. Hos castigat Budaeus, applaudente Vossio lib. 1. de Vitiis sermonis cap. 32. ubi Reatum exponit per obligationem ad poenam, ut inter crimen et poenam medius sit Reatus. Antiquis proprie habitus erat atque conditio reorum sive accusatorum, ut recte dicitur lib. 2. selectarum de Lingua Latina Observationum in hac voce.

Reatuum Redemptiones, Mulctae pecuniariae, Compositiones. Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 523: Ipsi vero Regi, ut fertur, mille et 60. librae sterilensis monetae, solidique triginta et tres oboli ex justis redditibus Angliae per singulos dies redduntur: exceptis muneribus regiis, et Reatuum redemtionibus, aliisque multiplicibus negotiis, quae aerarium Regis adaugent. Vide, Redimere.