Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECIPIO

RECIPIO,³ (RECIPERE) quasi Reincipere, Repetere. Sic Recipere matrimonium, in Lege 3. Codicis Theod. de maternis bonis, (8, 18.) Matrimonium iterare. Pro simplici inchoare, incipere, Johannes Gaietanus in Ordine Roman. cap. 118. apud Mabillon. tom. 2. Musei Ital. pag. 441: In primo vero consistorio secuto dicti nuncii vel legati referunt seu relationem faciunt de gestis per eos in legationibus suis: et hoc per modum collationis, Recipiendo thema aliquale.