Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECIPIO

RECIPIO,⁵ (RECIPERE) Probare, acceptum habere; quo sensu etiam Recevoir dicimus. Stat. ann. 1378. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 378. art. 8: Magister operum Dalphinatus ipsas (reparationes) visitare tempore medio teneatur; et eisdem completis, infra statutum tempus Recipere sine mora, ne castellani locorum ipsorum de compotis suis reddendis, propter hoc quod dicta opera Recepta non fuerint, se valeant excusare.