Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECLINATORIUM

RECLINATORIUM, ἀναϰλιντήριον. Papias: Reclinatorium, fulcrum capitis. Alibi: Fulchra, ornamenta lectorum, dicta, quod in his fulcimur, id est, sustinemur, vel quod thoros fulciant, sive caput, quae Reclinatoria vulgus appellat. Johan. de Janua: Reclinatorium, Locus aptus ad reclinandum, vel id supra quod reclinamus; Reclinatoire, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. MSS. Cantica Cant. cap. 3. vv. 9. et 10: Ferculum fecit sibi Rex Salomon de lignis Libani: columnas ejus fecit argenteas, Reclinatorium aureum, ascensum purpureum, etc. in Graeco, ἀνάϰλιτον. Hugo a S. Victore in Speculo Ecclesiae lib. 1. cap. 1: Reclinatoria contemplativos designant, in quibus Deus sine offensa requiescit. Eadem habet Durandus lib. 1. Ration. cap. 1. num. 30. Idem Hugo cap. 7: Plebs (cum cantatur Evangelium in Missa) baculos hic deponit, Reclinatoria relinquit, caput detegit, etc. Charta Hugonis Ducis Burgundiae ann. 1172. de fundatione Capellae Divion. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 188: Ecclesiamque istam tanquam cubile, Reclinatorium animae suae custodiant, ut sicut caetera corpori, ita haec animis profutura conserventur.

Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692: Reclinatorium, lit, reclinatoire. Vide supra Acclinatorium.