Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECLINATORIUM

RECLINATORIUM,² Septum inferius, vel cancellus brevior inter Ciborii columnas, ubi communicabant Diaconi, Subdiaconi, et alii. Abaculus est ad arae cornu, nostris Credence, ut recte exponit D. Marquardus Herrgott ad calcem vet. Disciplinae Monast. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 37. editis 35. partis 1: Et postea stat inclinis inter Reclinatorium, et dextrum cornu altaris, etc. Infra: Unus autem de ministris tollit de armario scutellam, et allatam tenet cum linteolo super Reclinatorium, quod est, quantum puto, propter hoc maxime factum inter duas Ciborii columnas, super quam [quod in editis] Diaconus mittit patenam, in qua Domini corpus est divisum. Calicem quoque cum sanguine dat Subdiacono intrinsecus stanti inter Reclinatorium et altare: qui tenebit eum reclinem, quam conjunctius poterit erga scutellam. Communicat primus Diaconus, et post eum alii. Rursum infra in editis: Mox autem ut ille minister, qui supererat, digitis Diaconi vinum superinfudit, accedit extra Reclinatorium, deferens calicem alium minorem cum ampulla, quam subministravit Subdiacono, et post ab eodem recipit, ut Sacerdos quoque lavet digitos illos, quibus Dominicum corpus tractavit.