Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECORDATIO

RECORDATIO, Relatio, Gall. Raport. Libert. Peronae ann. 1207. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 162. art. 28: Omnes insuper legitimas et rationabiles consuetudines, quas burgenses Peronae hactenus tenuerunt, eis concedimus; et volumus ut eas observent, sicut hactenus servaverunt per legitimam Recordationem majoris et juratorum.