Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECORDOR

RECORDOR, (RECORDARI) Praelegere; vox in puerorum scholis crebra, Recorder. In Statutis antiquis Cartusiensibus 1. part. cap. 35. inscribitur de Recordatione et ordine legendi et cantandi in officio 12. vel 13. lectionum. Deinde: In Sabbatis et in vigiliis festorum 12. lectionum, et in vigilia Coenae Domini in claustro pro Recordatione convenimus: et tunc non moramur in Ecclesia, sed sumus circa libros in claustro. Infra: Ad Recordationem lectiones attente et sine strepitu audimus, et cum incipit Recordatio, claudimus et deponimus libros alios, quos tenemus, nec resumimus, donec Recordatio sit finita. Et § 10: Dominicis et festis Capituli, loco lectionis, Recordamur in claustro sermonem vel homiliam, si crastino legi debeat... et sciendum, quod ille, qui Recordationem facit, nunquam suam, vel alterius lectionem Recordatur in conventu. Adde Guigonem in Statutis ejusdem Ordinis cap. 9. § 3. Statuta antiqua ejusdem Ord. 1. parte cap. 4. § 9. cap. 12. § 1. cap. 13. § 12. 15. 22. cap. 14. § 16. cap. 45. § 20. part. 2. cap. 6. § 5. Adde Amalarium lib. 4. cap. 48.