Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECORDOR

RECORDOR,² Recognoscere, iterum examinare, conferre. Charta pro monast. S. Steph. de Fontaneto in Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 371: Electi sunt quatuor legitimi viri communi assensu, qui omnia haec, quae praedicta sunt, Recordati sunt, et se illa verissime Recordatos fuisse super sanctum Evangelium juraverunt. Vide supra Recolare 1., (RECORDARI) Recorder, pro Narrare, in Bestiar. MS.: Le Bestiaire nos Recorde D'une beste mauvaise et orde, etc. Vide supra in Recensere.