Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECREO

RECREO, (RECREARE) Denuo creare: verbum Latinis notum. Christianis de Christo dicitur, qui homines peccato mortuos ad justitiae vitam suo sanguine revocavit. Vetus Poeta de S. Babiani Baptismate: Unanimem alloquitur Recreato corde jugalem. Id est, renato per baptismum. S. Paulinus Poem. 21. ad Cytherium v. 465: Et quos creator opere uno die condidit,   Hos Recreat uno munere. Sermo ad Sacerdotes ad calcem libri Joh. Abrinc. de Off. Eccl. pag. 474. edit. 1679: Ipsi viderunt in Scripturis opera Domini, quomodo omnia creavit, quomodo homines redimendo Recreavit, etc. Vide infra Recreator.

Recreare, Renovare. Lex un. Codicis Theod. de Vectigal. et commissis: Quo peracto tempore, licitationum jura conductionemque Recreari oportet.

Recréer l'eschevinage, pro Novos scabinos instituere, in Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 130.