Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECTITUDO

RECTITUDO, Idem quod, Rectum, jus, quod quis in rem aliquam habet. Consuetudo Lorriaci ann. 1187: Nullus cum aliquo placitabit, nisi causa Rectitudinis exequendae et recipiendae. Tabularium Flaviniacense ann. 1002: Praedicto Comiti fecerunt sacramentum, quod nullam aliquis praeter Monachos S. Petri in salvamento eodem haberet Rectitudinem. Charta ann. 1087. ex Archivo S. Victoris Massil. armar. Narbon. num. 2: Salva reverentia et canonica obedientia S. Justi Archiepiscopi et clericorum ejus et Rectitudine ecclesiae S. Pauli. Charta ann. 1090. inter Instrum. novae Gall. Christ. tom. 2. col. 471: Cuique volenti licebit, quod in eisdem ecclesiis suum est, proprium donare soli S. Ypolito martyri: quo audito Gaufridus hoc idem facere concessit hominibus suis, videlicet ut de rebus omnibus, quascumque ab eo feodaliter tenere videntur, tribuant suam Rectitudinem praefato Martyri, si eis placuerit. Rotulus saeculi xii. ex Archivo Casae-Dei: Bertrandus Stephano praecipio et filio ipsi, ut dimicet et praelietur Rectitudinem S. Rotberti, id est, jura defendat. Dimiserunt Rectitudinem quam habebant in eodem loco et in silva, apud Stephanotium in Antiq. Petragor. MSS. pag. 173. Passim occurrit.

Rectitudo, Jus, Rectum, quomodo quis rectum facere dicitur, cum juri stat. Chronicon Mauriniacense lib. 2. pag. 363: Rursus ad Rectitudinem Monachi revocantur, et quod aliquibus novum fuit, quatenus ad caput causae rediretur, judicatum est. Simeon Dunelmensis de Gestis Regum Anglor. ann. 1093: Insuper etiam illum, ut secundum judicium tantum bonorum suorum in Curia sua Rectitudinem ei faceret, constringere voluit. Chartularium Dunense Ch. 93: Misit ad Gaufredum vicecomitem, mandans ei, ut sibi Rectitudinem de famulis suis faceret, qui archam illam in alodio S. Martini fregerant. Charta ann. circiter 1132. apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britann. col. 238: Et quia hanc terram Abbatissa calumniata fuit, dedit ei Riwallonus obsides, ut ante G. Comitem Redonis instituto termino teneret Rectitudinem, hoc est, juris staret huic calumniae responsurus. Ordericus Vitalis lib. 8: Tene Rectitudinem nobis, et nos tuis obtemperabimus jussis. Eodem lib.: De contumaci adolescente legitimam Rectitudinem tenuit. Lib. 9: Nisi Rectitudinem eis fecerimus. Adde lib. 11. pag. 806. 818. lib. 12. pag. 860. 863. 867. S. Anselmum lib. 3. Epist. 24. Bromptonum pag. 836. Probat. Hist. Vergiacensis pag. 43. Librum nigrum Scaccarii pag. 11. Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 84. etc.

Per Denarium Rectitudinem Facere. Charta Berneri Decani Parisiensis, apud Hemeraeum de Academia Paris.: Pro forefacto, quod de domo praedicta inscienter jusserat, per denarium, quem in manu sua tenebat, Rectitudinem ante ipsum altare fecit, etc.

Rectitudo, Rectus usus, aequa consuetudo. Adnuntiatio Ludovici Regis cap. 5. post titulum 31. Capitularium Caroli Calvi: Et volumus, ut vos et ceteri homines fideles nostri talem legem et Rectitudinem et tale salvamentum in regnis nostris habeatis, sicut antecessores vestri tempore antecessorum nostrorum habuerunt. Mox habetur: Sicut tempore antecessorum nostrorum lex et Consuetudo fuit.

Rectitudo, Tributum, praestatio, Gallis, Droiture. Charta ann. 950. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 137: Una cum.... vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis, Rectitudine pontis super fluvium Murt siti, aquarumque decursibus, etc. Leges Edwardi Confess. cap. 30: Nec ob securitatem pacis adeptam detineant Rectitudines, vel servitia dominorum suorum. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 6: Si quis Dei Rectitudines per vim deforciat, emendet, etc. Et cap. 11: Si quis Dei Rectitudines per vim teneat, etc. Statuta Davidis II. Regis Scotiae cap. 12. ยง 3: Mercatores autem sive per terram, sive per aquam venientes, Rectitudinem Regis, Regi per ministros suos plenarie reddant. Angl. Rights.