Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECTOR

RECTOR, Rectores Ecclesiarum, Praelati, Episcopi, Abbates, parochiarum Presbyteri, in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 42. tit. 10. § 4. Lothar. I. 41. 84. in Capitularibus Caroli Mag. lib. 3. tit. 75. etc. Maxime Rector Ecclesiae dicitur, qui vulgo Curio, seu Curatus, ut in Charta Alaman. 43. apud Goldastum, et alibi saepissime, praesertim apud Aremoricos, qui hodieque Recteurs vocant, quos nos Curez nuncupamus; Curez autem appellant ipsi, quos alii Vicaires dicunt, nempe Curionum vicarios. Vide Lobinelli Glossarium ad calcem Historiae Britan. Burdigalenses Recteurs, etiam vocant Curiones. Concilium Londin. ann. 1237: De residentia in Ecclesiis a Rectoribus facienda videtur nobis consulendum facto potius, quam statuto. Synodus Valentina ann. 1590. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 458: Rectores eorumque Vicarii, qui Baptismi sacramentum in suis Ecclesiis conferunt, teneantur propria sua manu in Baptismi libro illorum nomina, qui baptizantur, describere. Hinc

Rectoria, Dignitas Curionis, vel Ecclesia parochialis, in Statutis Ecclesiarum Cadurc. Ruthen. et Tutel. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 729. in Statutis Eccles. Nemaus. ibid. col. 1065. apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 70. et 71. Rymerum tom. 14. pag. 265. col. 2. et tom. 15. pag. 180. col. 1. in Constitutionibus Eccl. Valentinae tom. 4. Concil. Hispan. pag. 192. et alibi.Unde nostris Rectorie. Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 84: Comme le frere de James eust prinst à certain et juste tiltre la possession de la cure ou Rectorie du mas de Guarne lez Verdun, etc.

Rectoratus, Eadem notione. Synodus Valentina ann. 1590. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 458: Quando.... aliquis noviter conversorum Rector, vel ejus Vicarius, in alia Ecclesia extra Rectoratus sui Ecclesiam, ut Beneficiatus vel substitutus resederit, ieritque ad Rectoratus sui Ecclesiam, ad suum Rectoris vel Vicarii peragendum officium, volumus ne ejus absentiae causa ad eos actus in Ecclesia, in qua beneficium obtinet vel substitutus est, punctum amittat, quibus alioqui praesens in illa fuisset.