Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECTOR

RECTOR,² Rectores Apostolici Patrimonii, dicti ii ex ordine Clericali, qui a summis Pontificibus subinde in Provincias et Regna mittebantur, qui S. Romanae Ecclesiae Patrimonium curarent, id est massas et familias Ecclesiasticas, de quibus agit Gregorius M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 17. lib. 12. Epist. 12. 30. Census et Denarios S. Petri exigerent, et Romam transmitterent, apud eumd. Gregorium M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 32. lib. 5. Epist. 5. 53. et aliis locis: quod fuit etiam Defensorum munus. Vide Gesta Innocentii III. PP. pag. 137. et Diurnum Romanum cap. 6. tit. 4. 5. 6.

Rectoria, Munus Rectoris ejusmodi. Appendix ad Agnelli Pontificale de Patrocinio Archiep. Ravenn. apud Murator. tom. 2. pag. 211. col. 1: Pro Ecclesia Romana in Romandiola Rector fuit, quae Rectoria vulgariter Comes Romandiolae nominatur, et diu in dicta Rectoria stetit. Mox occurrit ibi.

Hoc munus Rectoriatus nuncupatur, in Stat. comitat. Venaiss. sub Clemente PP. VII. cap. 70. ex Cod. reg. 4660. A.