Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECTOR

RECTOR,⁵ Praeses in Academiis, Gall. Recteur. Quolibet trimestri eligitur in Academia Parisiensi; unde quatuor Rectoriae memorantur a Roberto Goulet in Compendio jurium hujus Universitatis fol. 5: Rectoriae S. Dionysii, Nativitatis Domini, Paschae et S. Johannis Baptistae. Rector studii, dicitur in Bulla Alexandri VI. PP. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 691. Vide Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 3. passim. Locos exhibet index rerum.

Rectoriatus, Dignitas Rectoris in Academiis, Gallice Rectorat, apud Robertum Goulet in Compendio jurium Universitatis Paris. fol. 3. verso, etc.

Ea dignitas Rectoria passim appellatur. Consule Statuta Univers. Andegav. ann. 1410. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 499.