Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECTOR

RECTOR,⁶ Jesuitis dicitur Superior domorum, quas Collegia vocant vel Seminaria: iis autem Collegia sunt domus in quibus extraneos, Seminaria vero, in quibus suos duntaxat sodales docent. Plures aliae sunt monachorum, pauperum, aegrotorum atque peregrinorum domus, in quibus praeses etiam Rector appellatur; sed eas omnes et singulas enumerare operosius esset quam utilius.