Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECTOR

RECTOR,⁷ Titulus honoris apud Venetos, qui tribuitur Potestati et Capitaneo armorum. Massiliensibus Rector dicebatur Praeses, cujus erat Civitatem regere, gubernare, defendere et salvare, ut habetur in Statutis ejusdem Civitatis cap. 1. ubi singula Rectoris munia fusius exponuntur.

Ita quoque apud Montempessulanum: ubi praeterea Rector appellatus, qui burgensibus regiis gubernandis eorumque privilegia conservandis a rege praepositus erat. Lit. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 628: Magistrum Arnaudum de Lar... conservatorem ejusdem burgesiae; nec non dictorum burgensium et privilegiorum suorum deputavimus et Rectorem, etc.

Regimina Paduae ad ann. 1293. apud Murator. tom. 8. col. 387: Per Commune Paduae fuit statutum, quod omnes Potestates et Rectores venturi ad regimen Paduae tantum per sex menses in ipso regimine debeant permanere. In uno MS. legitur Praetores. Latinis noti sunt provinciarum atque civitatum Rectores, seu Praesides sive Gubernatores. De Rectoribus Societatum Bononiae vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 3. cap. 20. § 55. Hinc

Rectoraticum, Munus et officium Rectoris urbis: apud Falconem Beneventanum in Chr. pag. 190.

Rectoratus, Munus Rectoris provinciae, in Literis Clementis VII. Papae ann. 1382. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 224.

Rectoria, Dignitas Rectoris provinciae vel urbis, in Epistola Urbani IV. PP. ann. 1263. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 10. et in Excommunicatione Petri III. Regis Aragon. ann. 1282. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 530. col. 1. Vossius lib. 3. de Vitiis serm. cap. 41. regimen generatim exponit in hoc Chartae Philippi Franc. Regis loco pag. 158: In qua quidem nostra curia Parlamenti, omnes et universae curiae seneschaliarum, balliviarum, Rectoriarum, vicariatuum, judicaturarum, etc. De jure et dominio potestarie, et Rectorie, capitanie omnique regimine et omni jurisdictione, etc. in Henric. VII. Imper. Bannit. Florent. ann. 1311. apud Pertz. tom. 2. Leg. pag. 523. et 526.

Rector Chori, Cantor. Breviarium Sarisbur. ann. 1555. asservatum in Parthenone Benedictinarum Angl. Pontisarae: Rectores chori, scilicet duo de superiori gradu, et duo de secunda forma, incipiant Missam. Vide Cantores.

Rector Puerorum et Cantus, Qui pueris symphoniacis instituendis et edocendis praepositus est. Stat. ann. 1534. ex Tabul. S. Petri Insul.: Domini mei decanus et capitulum, suasu et ad requestam magistri Joannis Courtois, Rectoris quatuor puerorum et cantus, deliberarunt, etc.

Rector Mercatorum, Qui praeest mercatoribus et cum eorum consulibus judicat de rebus ad mercaturam pertinentibus. Privilegia mercatoribus Nemausi concessa per Philippum Franc. Regem ann. 1277. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 671. art. 9: Licebit mercatoribus dicte universitatis sibi preficere et habere capitaneum seu Rettorem et consules in dicta civitate Nemausi et tota senescallia nostra Bellicadri, sicut habent in nundinis Campaniae.

Rectores Scriniorum, Iidem qui Primicerii scriniorum, lib. 6. Codicis Theod. tit. 30. de Palatinis sacr. larg. leg. 15.

Rector Villae, apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 8. Idem qui Major, de quo supra.