Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECTUS

RECTUS, dexter, Gall. Droit. Processus de virtutibus et miraculis Mariae de Malliaco, tom. 3. Martii pag. 755: Ad quamdam hostellariam supra levatam ad Rectum monasterii S. Mauri super Ligerim ex alio latere Ligeris existentem. Ibid. pag. 757: Vidit vulnera in manibus et pedibus, totumque corpus plagis laceratum, et in ea habitudine qua D. N. Jesus Christus erat dum penderet in cruce; et quasi subito se ad Rectum vulnus lateris.

Hinc Manus recta, pro Dextera. Ordinar. MS. S. Petri Aureae-val.: Post matutinas, quando ad finem appropinquat, frater ille videlicet,... qui lumen habet portare, illuminabit candellam, veniensque a foris prope hostium chori, manu de Recta elevata candellam tenens, expletis omnibus surgent fratres, et exibunt, praecedente illo qui fert candellam.

Rectos Facere. Vide Rectum facere.

Rectus Haeres, Qui recta linea ab eo descendit, cujus haeres est, in Chronico Andrensi apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 641.

Recta Manus, Auxiliaris, ad ferendam opem expedita. Charta Henrici Imp. ann. 932. apud Miraeum tom. 1. pag. 38. col. 2: Precamur Comitem Namurci, sicut fidelem et amicum, ut...... Recta manu et vero auxilio subministret Ecclesiae opem sui adjutorii.

Recta Mensura, Adaequata, ni fallor, quae cumulatae opponitur. Vide supra Cessalis.

Recta Mina, Mina, seu mensura frumentaria, quae justa est, neque major, neque minor. Tabularium Abbatiae Sangerman. Paris.: Ipso die debet venire ministerialis salvatoris cum Recta mina ejusdem villae, et recipere consuetudinem domini sui.