Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECUPERO

RECUPERO, (RECUPERARE) Convalescere, Recouvrer sa santé. Gesta Regum Franc. cap. 34: Rex Chilpericus graviter aegrotavit; quo Recuperante, filius ejus.... aegrotare coepit. Vetus Charta apud Beslium pag. 421: Ad claustra facienda, et Recuperanda cum deciderint, etc. i. reparanda. Hac significatione Lex Bajwar. tit. 1. cap. 14. § 5: Ad casas dominicas, stabulare, foenile, granicam, vel tuninum Recuperandum, pedituras rationabiles accipiant; et quando necesse fuerit, omnino componant. Vide Recuperatio 1.

Recuperari, Simili notione, Amissas vires reparare, refici, apud Barthium in Glossario, ex Hist. Palaest. lib. 11. cap. x: Christiani igitur, videlicet alumni civitatis illius reddiderunt se statim, nosque ibi fuimus optime per tres dies, et illic maxime sunt Recuperati nostri. Capit. xviii: Satis vero Recuperati sunt nostri de equis et de aliis multis, quae erant illis valde necessaria.