Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECUPERO

RECUPERO,⁵ (RECUPERARE) Debitum recipere. Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 98. col. 1: Item si aliquis mercator vadit seu redit per villam S. Simphoriani causa emendi, vendendi, solvendi seu Recuperandi, et sit eques, debet per diem, qua transit, quatuor denarios. Vide Recuperator.