Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECUPERO

RECUPERO,⁶ (RECUPERARE) Possessionem gentilitiam redhibere, Redimere possessionem a consanguineo venditam, pretio venditori restituto, Practicis nostris Retraire. Consuetudo Brageriaci artic. 42: Item, si dominus feodalis emerit fundum aut ipsum fundum retinuerit jure sui dominii ab alio emptore, et quis de parentela ipsius venditoris infra quartum gradum, dictam rem venditam a dicto domino feodali Recuperare voluerit annum et mensem jure turni bursae, hoc facere poterit et ei licebit cum vero pretio empto et vendagiis et aliis juribus suis. Pluries occurrit art. 40. 43. 44. 46. ubi plura redhibitionem gentilitiam spectantia statuuntur. Vide Retractus bursae.