Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECUPERO

RECUPERO,⁸ (RECUPERARE) Repetere, iterare. Arest. ann. 1352. in vol. 4. arestor. parlam. Paris.: De quodam baculo, quem in manu sua tenebat, eundem atrociter bis percussit, et quia voluit tertia vice Recuperare, etc. Lit. remiss. ann. 1360. in Reg. 90. Chartoph. reg. ch. 544: Dictus Johannes ipsum supplicantem uno ictu super caput percussit usque ad sanguinis effusionem, et Recuperare cupiendo, et iterum dictum volendo percutere supplicantem, etc. Recouvrer, eodem sensu, passim occurrit in hujusmodi literis. Legitur etiam in Annal. regni S. Ludov. edit. reg. pag. 265: Guys... feri Erars un trop mervellieus coup, et eust tantost Recouvré l'autre, se il ne l'eut recongneu à la vois.