Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECURRO

RECURRO, (RECURRERE) vox practica, quae de iis dicitur, qui primorum aestimatorum relatione parum contenti, alios postulant, qui maturius judicent. Hinc secundi aestimatores Experts Recusaires appellantur. Processus ann. 1459. ex Regesto Columba Camerae Comput. Provinciae: Cum post inthimationem habeant decem dies ad Recurrendum, si voluerint.