Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REDDENS

REDDENS, Qui alicui praestationi reddendae obnoxius est. Stat. antiq. Florent. lib. 3. cap. 90. ex Cod. reg. 4621: Nullus praesumat... ad jus accomanditiae aliqualiter obligare aliquam universitatem,... vel singulares personas,... seu (accipere) in fidelem, ascriptitium, Reddentem, manentem seu feudatarium aut servum, etc.

Randeres vero et Rendeu nostris, Sponsor, fidejussor, vulgo Caution, répondant. Charta ann. 1272. in Chartul. Campan. fol. 260. v°: Je Hues vidames (de Chalons) m'establis ploiges et Randeres anvers mon seignor lo roi devant dit, de tenir et de garentir toutes ces choses et les convenances devant dites. Alia ann. 1294. ex Chartul. episc. Carnot.: Lesquels plaiges se establirent principaux déteans et Rendeus. Vide Reddentes 1.