Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REDDITE

REDDITE Literas, Formula quae legitur ad calcem quarumdam Literarum regiarum Ballivis inscriptarum, qua significatur, ni fallor, ut eas communicent iis, quorum interest illas nosse.

Formula in variis instrumentis olim adhibita: potissime vero in epistolis communibus, seu quae ad plures missae erant, quarum authentico sigillum suum apponebant ii, quibus erant inscriptae, aut ex eo exemplum describebant. Lit. Nic. episc. Trec. ann. 1268. in Chartul. Campan. fol. 177. col. 2: Reddite litteras latori earumdem, transcriptum si placet, penes vos retinentes. Aliae senesc. Carcass. ann. 1274. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 61: Reddite litteras incontinenter portitori. Rursum aliae Inquisit. Carcass. ann. 1358. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 200. col. 1: Reddite literas portitori, sigillo vestro in eis apposito, in signum quod vobis fuerunt praesentatae.