Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REDEMPTIO

REDEMPTIO,² Idem quod Rachatum. Charta ann. 1240. ex Tabular. S. Mauri Fossat.: Et quotiens mutatur Major illius Majoriae, dictus Abbas habere debet 100. sol. Paris. de Redemptione. Alia ex Tabulario S. Dionysii ann. 1200: Salva etiam Redemptione et servitio ejusdem feodi, etc. Charta Milonis Episcopi Tervan. ann. 1145: Relevationes terrarum, quas Redemptiones vocant Remenses, eidem Preposito persolvent. Chronicon S. Trudonis apud Acherium tom. 7. Spicil. pag. 464: Si autem Redemptio aliqua de terra moriente herede exiret, etc. Tabularium Eccl. Ambian.: Eaedem etiam carrucae debent domino de Quaieux pro vicecomitatus Redemptione corveiam tribus diebus... debent etiam praedicti homines similiter pro Redemptione vicecomitatus domino de Quaieux singulis annis in festo B. Remigii xl. solidos et unum denarium. Charta ann. 1248. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 414: Percepit decimas proventus, et alia bona ad valorem m. lib. Turon. et tam in talliis, quam in Redemptionibus et aliis exactionibus, etc. Vide Haltaus. Glossar. Germ. col. 2212. voce Loese.