Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REDEMPTIO

REDEMPTIO,³ Mulcta gravior, quae pro aestimatione capitis ipsius delinquentis impingitur, Anglis Ranson, Thomae Blount in Nomolexico. Capitul. lib. 5. cap. 196: De eo qui perjurium fecerit, ut nullam Redemptionem solvat, sed manum perdat. Redemptio pro capite aut membro, in Charta Communiae Laudunensis ann. 1128. apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 289. Vide, Manum perdere in Manus.