Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REDEMPTIO

REDEMPTIO,⁴ Ἀπολύτρωσις, Profanus quidam et superstitiosus initiationis ritus, quo suos consecrabant Gnostici: de quo ritu S. Irenaeus meminit lib. 1. cap. 13. ult. edit. num. 6. cap. 21. num. 1. et alibi.

Redemptiones Altarium. Vide, Altare.

Redemptio Animae, AEterna salus. Lex. Bajwariorum tit. 1. cap. 1: Si quis liber persona voluerit et dederit res suas ad Ecclesiam pro Redemptione animae suae, etc. Formula in donationibus piis frequentissima.

Redemptio Corporis Domini, Gallice Rançon, cujus pretium exsolvere coguntur vassalli, cum ab hostibus captus est dominus capitalis. Charta Eudonis Comitis, Ducis Britan. ann. 1153. apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 157: Rogaverunt me supradicti Monachi, ut eis quasdam consuetudines, quas eis dominus Gaufredus pater meus dederat, confirmarem, scilicet censum, ostagium, comitis esum, maritationem, terrae emptionem, corporis sui Redemptionem. Vide in Auxilium.

Redemptio Operum. Codex Lauresham. num. 140. sec. xi. tom 1. pag. 217: Redemptio vero operum, quae ex his hubis principali curiae in Furden, tribus in anno mensibus, videlicet Februario, Maio et Septembri, jure exhibentur, talis est: In Varenbach 6. hubae solvunt his singulis mensibus singulae 6. den. etc.

Redemptio Poenitentiarum. Vide, Poenitentia in Poenitentes.

Redemptio Personarum. Vide infra in Redimere 2.