Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APPORTO

APPORTO, (APPORTARE) Pati, ferre, admittere, Gall. Comporter. Instrum. ann. 1193. apud D. Brussel Tract. de usu feud. tom. 2. pag. 12: De praedictis vero terris, ego Regi Franciae et successoribus suis Regibus Franciae faciam servitium et justitias in curia sua pro singulis feodis, sicut unusquisque feodus Apportat, et sicut antecessores mei antecessoribus suis fecerunt. Litterae Richardi Regis Angliae ann. 1195. ibidem pag. 16: Amodo non intromittemus nos de hominibus Regis Franciae, nec de feodis quae ad eum pertinent, nec ipse de nostris: salvis Regi Franciae servitiis quae ipsi debemus de feodis quos ab ipso tenemus, sicut feodi Apportant.