Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REFECTIO

REFECTIO,² Coena, prandium, cibi sumptio, a reficere, cibum sumere, qua voce utuntur Plinius lib. 18. cap. 7. Celsus lib. 4. cap. 6. et alii. Refectionis vero vocabulum habet S. Benedictus in Regula cap. 24. 25. 35. Apud Marcum Evang. Refectio, pro loco, ubi cibus sumitur, usurpatur, cum Christus dici jubet: Ubi est Refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem. Graeca enim habent, ποῦ ἐστι τὸ ϰατάλυμα; Lucas diversorium. Vide, Refectio generalis in Generale.