Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REFECTIO

REFECTIO,³ Jus procurationis, Gistum, prandium, coenaticum, etc. Reffecture, in Charta ann. 1305. e Bibl. Reg. Charta Ecfridi Regis Merciorum ann. 716. in Addit. ad Matth. Paris: Et terrae illae a laboriosis operibus, ab omnibus tributis vel censuris, et ab omnibus Refectionibus Regum vel Principum seu omnium expeditionum... sint liberae. Charta Alexandri PP. ann. 1174. inter Instrum. novae Gall. Christ. tom. 4. col. 186: Refectiones quoque (annuimus) quas Episcopus Capitulo Lingonensi annuatim praestare debet. Alia ann. 1132. in Probat. novae Histor. Occitan. tom. 2. col. 470: Quando sepultus fuit, dimiserunt nepotes sui Refectionem usuariam, quam habebat cum hominibus suis in monasterio S. Theoffredi in unoquoque anno in festivitate ipsius S. Martyris.