Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REFECTIO

REFECTIO,⁵ Stercoratio, Gall. Engrais: nam agros stercore satiari dixit Columella. Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. ad ann. 1265. fol. 35. r°: Tempore Refectionis et fimationis ortorum, debet idem Radulfus ibidem facere hostiolum, Gallice dictum Heket, per quod homines cum vehiculis fimum et sabulonem ad ortos deferentes.... transibunt.