Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REFRIGERO

REFRIGERO, (REFRIGERARE) Requiescere. Vetus Interpres S. Irenaei lib. 1. cap. 7. num. 1: Justorum quoque animas Refrigerare et ipsas in medietatis loco. Ubi Irenaeus habet ἀναπαύσεσθαι: quod verbum vertere solet Interpres per Refrigerare passive sumtum. Vide num. 5. et c. 29. novae edit. n. 3. lib. 2. cap. 24. n. 1.