Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APPREHENDO

APPREHENDO, (APPREHENDERE) Discere, ex Gallico, Apprendre. Fulbertus Carnot. in Hymno de S. Pantaleone: Unde pater more patrum, laetus ac sollicitus fecit eum liberales artes Apprehendere. Eckehardus minimus de Casib. S. Galli cap. 7. de Musica: Quae cum caeteris artibus sit naturalior, et quamvis difficilius Apprehensa, usu quidem sit commodior ac suavior, etc. Willelmus Malmesburiensis in Vita S. Adhelmi Episc. cap. 4: Haec, ut reor, et his similia brevi temporis intercapedine Apprehendi nequaquam possunt. Vide Adprehendere.

Nostri vero Apprendre quelqu'un dixerunt, pro Docere, erudire. Stat. pro hospitio Joannae reginae ann. 1316. in Reg. sign. Croix Cam. Comput. Paris. fol. 88. v°: Item nous ordonnons qu'il ait un clerc, qui Aprendra nos filles.