Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APPREHENDO

APPREHENDO,² (APPREHENDERE) Possessionem rei alicujus adire, unde Apprehensio, pro ipsa possessione. Charta ann. 1235. apud Cencium inter Census eccl. Rom.: Nos Alatrinus dom. Papae subdiaconus et capellanus, ducatus Spoletanensis rector, Apprehendimus villam de Surripa, cum omnibus pertinenciis suis, ad opus ecclesiae Romanae, pro pertinenciis vallis Tupinae. Et quicumque venerit contra ipsam Apprehensionem, vel eam infringere praesumpserit, etc. Vide Apprehensa.