Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGIA

REGIA,³ Porta aedificii primaria. Ordo Romanus: Deinde subdiaconus.... exiens ad Regiam Secretarii, dicit, Schola. Respondet, Adsum. Missa ex Codice Ratoldi Corbeiensis: Deus qui triumphantibus pro te Martyribus Regiam coelestis aulae potenti dextra pandis. Pactum Arichis Principis Benevent. cum Neapolitanis: Ponit post Regiam domus suae ipsum fustem. Regiae Monasterii, apud Paulum Diacon. Neapolit. in Vita S. Mariae AEgypt. cap. 5. et in Regula Magistri cap. 30. 83. 95. Maxime vero ita appellantur aedium sacrarum portae. Paulinus Epist. 33: Videre enim mihi videor tota illa religiosa miserandae plebis examina, illos pietatis divinae alumnos tantis influere penitus agminibus in amplissimam gloriosi Petri Basilicam per illam venerabilem Regiam caerulea eminus fronte ridentem, etc. Autbertus Abbas in Vita SS. Paldonis et socior.: Venit ad eos quidam homo ignotus nocturno silentio, Regiamque oratorii pulsans, ait, etc. Chronicon Novaliciense cap. 13: Tradunt vero nonnulli, quod cum isdem Desiderius cotidie media nocte surrexit, et veniret ad Ecclesiam S. Michaelis, vel S. Syri, seu per caeteras alias, aperiebantur statim Regiae divinitus ante suum conspectum. Anastasius in Honorio PP: Investivit Regias januas in ingressu Ecclesiae majores, quae appellantur Medianae, ex argento quae pensant libras 975. In Conone: Qui missi fuerant de exercitu ad custodiendas Regias basilicae, etc. In Leone III. pag. 133: In ingressu basilicae, ubi supra Regias majores fecit imagines ex argento, etc. Pag. 134: Fecit in basilica Dei Genitricis ad praesepe in ingressu praesepii Regias vestitas ex argento purissimo, etc. Pag. 143: Ingressum vero corporis isdem Praesul ex marmoribus candidis miro decore ornavit, atque Regias aereas ibidem posuit. Utuntur Ennodius, Gregorius Turonensis, et alii. Ita Graeci βασιλιϰὰς πύλας aedium sacrarum, vel potius ναοῦ portas appellabant. Anonymus in festum Restitut. Imaginum pag. 741. 737.: Καθῆλθον λιτανεύοντες μέχρι τῶν ϐασιλιϰῶν πυλῶν τῶν ϰαλουμένων ϰτεναρίων. Ubi interpres: Adusque palatii portas quae ctenariae dicuntur, supplicantes venerunt. At sermo est de Regiis aedis sacrae, non palatii, quae ϰτεναρίαι dicuntur, quod cancellatae essent, et instar pectinis effictae. Vide Descript. aedis Sophianae n. 80. et Glossar. med. Graecit. voce Πύλαι βασιλιϰαί, col. 1272.

Regiola, Eadem quae, Regia, Porta. Vita S. Rufini Episcopi in Sanctuario Capuano: Deinde Episcopus clausit Regiolas, quae erant ante altare. Anastasius in Gregorio III: Faciem altaris et confessionem cum Regulis vestivit argento. Ubi Muratorius tom. 3. pag. 159. ex MSS. codd. habet in Notis, cum Regiulis et cum Regiolis: quod ultimum magis placet. Ita Regiolam pro portula usurpat Fridericus II. lib. 2. de Arte venandi cap. 36: Quando vero capi debebunt (falcones) de loco in quo nutriti sunt, aliis aperturis illius loci clausis, una remaneat aperta, et habeat Regiolam quae clauditur sero; per hanc namque Regiolam capi poterunt facilius et sine laesione.

Hinc emendandum puto locum Vitae S. Athanasii Episc. Neapol. tom. 4. Julii pag. 75: Faciens ibi marmoreum altare cum Regilis argenteis, supra quod velamen cooperuit, in quo martyrium S. Januarii ejusque sociorum acupictili opere digessit. Si bene conjecto, legendum est Regiolis. Editor Regilis, ducit a recto Regilus: qua voce limbum indicari suspicatur. Vide, Regularis 1.