Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGINA

REGINA, Regis filia: nam is olim titulus attributus Regum filiabus. Scribit enim Suidas ex Aristotele, apud Cyprios, Regum filios ἄναϰτας appellatos, ut filias ἀνάσσας. Servius ad haec Virgilii ex 1. AEneid. ... donec Regina Sacerdos Marte gravis, etc. Regina, Regis filia, abusive ait more Poetico: ut alibi ... Magnum Reginae miseratus amorem. Id est Regis filiae Pasiphae. Nec Poetis, quod ille vult, duntaxat id licuit: quod saltem posterioribus seculis obtinuisse constat, praesertim sub prioribus Constantinopolitanis Augustis, quod prae caeteris testatur Claudianus Panegyrico 2. in Stilichonem: Nam domus haec utroque petit diademata sexu, Reginasque parit, Reginarumque maritos. Marius Mercator tom. 2. pag. 85. Baluz. pag. 76. in Sermon. IV. Nestorii.: Pius est Imperator, Reginae Deum amant. Gennadius ait Faustinum scripsisse ad personam Flaccillae Reginae adversus Arianos, ut Atticum Constantinopolitanum Episcopum ad Reginas Arcadii Imperatoris filias librum de Fide et Virginitate. Eadem de Attico habet Marcellinus Comes. Fuit perinde Flaccilla Arcadii filia.

Is etiam in Francia nostra usus maxime invaluit, ut Regum filiae Reginae appellarentur. Nam apud Gregorium Turonensem lib. 5. cap. 49. Rigunthis filia Chilperici Regis hoc titulo donatur: et Chrodieldis Sanctimonialis, Chariberti Regis filia, apud eumdem Scriptorem lib. 10. cap. 15. Reginam se filiam Regis et consobrinam alterius Regis indigitat. Neque alia fortean de causa coronas Caroli M. filiabus attribuit Anonymus in Poemate de eodem Carolo, ubi de Rotrude: Namque corona caput pretiosis aurea gemmis Implicat, etc. de Berta: ..... Caput aurato diademate cingitur almum. de Gisala: ..... Crines radianti luce coruscant. denique de Rhodaid: Inseritur capiti nitido gemmata corona.

Inferioribus quoque paulo temporibus, atque adeo sub tertia Regum stirpe, natas Regum, Reginas passim nuncupatas observare licet. Odo II. Comes Campaniae filius Bertae Reginae dicitur in veteri Notitia apud Joan. Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 764. filiae scilicet Conradi I. Regis Burgundiae. Rosalam alio nomine Susannam dictam, Berengarii III. Regis Italiae filiam, Arnulphi II. Flandriae Comitis uxorem, Susannam Reginam matrem suam vocat Balduinus IV. Flandriae perinde Comes, in Charta ann. 998. quae descripta legitur in Historia Guinensi pag. 49. In alia Hugonis Noviomensis Episcopi ann. 1039. apud Buzelinum lib. 2. Gallo Flandriae cap. 26. Adela Roberti Regis Franciae filia, et Balduini Pii Comitis Flandriae uxor, Regalis Comitissa nuncupatur. Raimundus VI. Comes Tolosae, dominae Reginae Constantiae, quae ejusdem Roberti filia fuit, filius dicitur; ut Raimundus VII. ejusdem Raimundi VI. filius, dominae Reginae Joannae, quae filia fuit Henrici II. Regis Angliae, filius, apud Catellum in Comitibus Tolosanis pag. 225. et Cruceum, in Episcopis Cadurcensibus num. 77. Constantia Philippi I. Regis Franciae filia, Boëmundi Principis Antiocheni uxor, Reginae cognomine donatur in Chronico MS. Romualdi Salernitani Archiepiscopi ann. 1120. et alibi. Sic Tharasia Alphonsi VI. Castellae Regis filia, Henrici Comitis Portugalliae uxor, Nobilissima Regina appellatur in Vita S. Theotonii cap. 2. quia Regis filia dicebatur, ut ait Rodericus Toletanus lib. 7. de Rebus Hispan. cap. 5. Et in Charta ejusdem Tharasiae apud Brandaonem lib. 9. Monarch. Lusit. cap. 2. Sic Tharasia alia Alphonsi I. Regis Portugalliae filia, quae et Mathildis appellabatur, Philippi Elsatii Flandriae Comitis uxor, Regina Mathildis Comitissa Flandriae passim inscribitur in ejusdem Diplomatibus, in Tabulario S. Bertini, in Regesto Philippi Augusti fol. 1. et 102. apud Malbrancum lib. 11. de Morinis cap. 21. Buzelinum lib. 1. cap. 41. Miraeum, Locrium, et alios. Lambertus Ardensis pag. 258: Flandriae Comitis Philippi uxor et Comitissa Theresia apud suos Portugallos, apud nos Mathildis, cognomentoque Regina. AEgidius Aureaevallis Monachus cap. 57. de eadem: Regina enim a quibusdam dicebatur, quia filia Regis erat, et pro fratre suo minus firmo regnum patris tenuerat in Hispaniis. Willelm. Brito lib. 10. Philipp.: Interea Comitissa senex, quae Portigalensis Regis Filia, ob hoc solum Regina vocata est. Rigordus: Filia Regis Portigalensis, unde et Regina Comitissa appellabatur. Sed et Duardus Nonius lib. de Vera Regum Portugalliae genealogia statim initio, hunc morem in Lusitania durasse usque ad Alfonsum II. observat. Quod praeterea colligitur ex veteribus Chartis, editis a laudato Brandaone tom. 3. pag. 195. v. 196. v. tom. 4. pag. 260. 262. 270. et ex Bernaldo Archidiacono in Vita B. Geraldi Archiep. Braccan. num. 9. Si haec non sint satis, adde Chartam ann. 1339. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 375. ubi Matildis Guidonis III. Comitis de Albone Regina dicitur, quod filia esset Regis Angliae. Ex quibus patet, quod et alibi videre est, uxores maritis suis ortu nobiliores, parentum suorum titulos retinuisse, non assumsisse maritorum.

Inquisit. ann. 1245. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 448: Regina Constantia vocatur, non quod esset Regina, sed erat filia Regis Franciae.