Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGINA

REGINA,² Regis uxor. Conventus apud Andelaum ann. 587: Et genitricem Domni Childeberti Domnam Brunichildem Reginam, vel filiam ejus Chlodosvendam germanam Domini Childeberti Regis, quamdiu intra regionem Francorum fuerit, vel ejus Reginam Faileubam, etc. Coelestinus III. PP. in Epistola ad Archiep. Senon. apud Matthaeum Paris ad ann. 1195: Nos itaque, qui plus Reges Francorum specialiter in visceribus nostrae caritatis diligimus, per dilectum filium nostrum C. subdiaconum Apostolicae sedis Legatum ad hoc specialiter missum, rogavimus eumdem (Philippum Aug.) ut Reginam suam quam a se consilio iniquo amovebat, affectu maritali tractaret. Ita etiam loquitur Cnutus, Rex Angliae, in Diplomate, descripto a Willel. Petit in libro Anglico de Communitatibus Angliae ad Parlamentum evocandis, edito ann. 1680. pag. 151: Sitque nobis remedio hoc, mihi quippe atque Reginae meae Eigisae, ac filiis nostris, omnibusque, qui pridem ei hoc contulerunt. Infra: Dedi quoque Reginae meae assensu, etc. Adde Eddium in Vita S. Wilfridi Episc. Eborac. cap. 2. 23. 33. 34. apud Mabillon. in Actis SS. Bened. saec. 4. part. 1.

Vita S. Luani tom. 1. Aug. pag. 350. col. 2: Regina enim regis mortua est dolore partus.

Reginae nomen non admittebant Saxones Occidentales, sed Regis conjugem appellabant. Id unde ortum, pluribus exsequitur Asserus de AElfredi rebus gestis pag. 3. et ex eo Matth. Westmonastriensis ann. 854.

Regina, Uxor regis seu praefecti artis cujuslibet. Necrol. S. Saturn. Carnot. ann. 500: xj. Cal. Nov. obiit Agnes Regina pellipariorum... xij. Cal. Dec. obiit Godefridus maritus Agnetis Reginae. Vide supra Magistra 2. et infra in Rex.

Ut pueri in ludis suis regem, ita et puellae Reginam habuere. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 19: Comme le Mardi de Pasqueres, ainsi que on faisoit les Roynes par les rues de laditte ville (Abbeville) en pluseurs lieux en la maniere acoustumée,... ladite Jehanne par jeu prins la barrette de Jehan Petit, afin que il donnast aucune chose à laditte Royne, etc.