Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGINA

REGINA,³ Imperatrix. Charta Ludovici Pii Imper. ann. 24. imperii, apud Mabillon. in Actis SS. Benedict. saec. 4. part. 1. pag. 223: Sicut olim a bonae memoriae Ermengarde Regina praedicto monasterio (Anianensi) traditum est. Haec Ermengardis, quae, ut notum est, erat uxor ipsius Ludovici Pii Imp. Regina quoque vocatur ab Eginhardo lib. 2. Translationis SS. Mart. Marcellini et Petri: quod etiam refert Mabillonius tomo citato pag. 416. Vide infra Rex.