Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGIO

REGIO, Ῥεγεών, Pagus, vicus, suburbanum. Concilium Calchedon. act. 13: Τατταὶς ϰαὶ Δωρὶς ῤεγεῶνές εἰσιν ὐπὸ Νιϰαίαν. Mox: Καὶ ἡ πρώτερον οὖσα Ῥεγεὼν, πάλιν μετὰ ταῦτα ἐγἑνετο πόλις. Vide Glossar. med. Graecit. col. 1286.

Regio. Observat Ordo Romanus, septem fuisse regiones Ecclesiastici ordinis Urbis Romae, et unamquamque Regionem singulos Diaconos Regionarios habuisse, et uniuscujusque Regionis Acolytos per manum Subdiaconi Regionarii Diacono Regionis suae, causa officii, subditos fuisse. Rursum Regionum munera secundum hebdomadae dies fuisse distincta: Prima enim feria Paschae ministrabat Regio tertia: secunda feria, Regio quinta: feria quarta, Regio sexta: feria quinta, Regio septima: feria sexta, Regio prima: Sabbato secunda Regio. Ergo unaquaeque Regio ordines proprios tam in processione, quam in Ecclesia habebat,... et nullus in aliqua designatus Regione, a ministerio Pontificis sine excommunicationis vel animadversionis sententia deesse poterat.

E Regione, pro E contra, habetur in Vita S. Drausii Episc. Suession. num. 3.