Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGIUS

REGIUS, Praecipuus, primarius. Hac notione Regiam turrim dixit Ordericus Vitalis lib. 10. quemadmodum Regias nude vocabant majores januas palatiorum et basilicarum. Vide Regia 3.

Vossius lib. 1. de Vitiis serm. cap. 33. observat a plerisque Davidem dici Regium prophetam vel psaltem, pro quo mallet Rex propheta vel psaltes; quod Regius non sit Rex ipse, sed ad Regem pertinens: quare potius Nathan ipsi diceretur Regius propheta, etsi non quasi propheta, quomodo vir Dei erat, sed quia filius Regis.

Regius Homo, Fiscalinus; Regia femina, Fiscalina, in Lege Ripuar. tit. 16. ยง 1. Vide Homines Regis in Homo.

Regius Morbus, Lepra veteribus. S. Hieronymus lib. 2. adv. Rufinum sub finem: Post aliquantum temporis computruit morbo Regio. Vide Morbus regius.