Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGNUM

REGNUM, Corona regalis. Gesta Constantini Magni pag. 483: Jussit eos secum prandere,.... et singula lecta eis sterni; in uno lecto jussit ad capite Regnum poni. Anastasius in Constantino PP. de Tiberio Imperatore eumdem Pontificem Constantinopoli excipiente: In die autem qua se vicissim viderunt, Augustus Christianissimus cum Regno in capite sese prostravit, pedes osculans Pontificis. De corona Imperiali intelligendus etiam, ni fallor, idem Anastasius in Theodoro PP. de quodam Mauricio Chartulario antarta; quia sibi Regnum imponere voluisset, seu ut alii emendant, quia affirmabant eum sibi Regnum imponere velle. Et in Adeodato PP.: Mezzetius, qui erat et in Sicilia cum exercitu Orientali, intartizavit, et arripuit Regnum, id est coronam Imperialem. Idem denique Anastasius in Hormisda PP.: Eodem tempore venit Regnum cum gemmis pretiosis a Rege Francorum Clodovaeo Christiano donum B. Petro Apostolo. Hincmarus Remensis in Vita S. Remigii: Chlodowicus Rex gloriosus coronam auream cum gemmis, quae Regnum appellari solet, B. Petro, sancto Remigio suggerente, direxit. Eadem pene habet Flodoardus lib. 1. Histor. Remensis cap. 15. Atque, ut par est credere.

Exinde Pontifices Romani in publicis ceremoniis hac corona a Chlodovaeo sibi indulta uti coepere, quam Coronam Imperialem vocat Durandus lib. 3. Ration. cap. 13. num. 8: Romanus Pontifex in signum imperii utitur Regno, id est Corona Imperiali: et in signum Pontificii utitur mitra, sed mitra semper utitur et ubique, Regno vero non semper:... nam eo non utitur nisi certis diebus et locis, nunquam intra Ecclesiam, sed extra. Bruno Signiensis Episcopus de Vestimentis Episcopor.: Summus autem Pontifex propter hoc et Regnum portat, sic enim vocatur, et purpura utitur, non per significationem, ut puto, sed quia Constantinus Imperator olim B. Silvestro omnia Romani Imperii insignia tradidit. Adde Jacobum Stephanescum de Coronat. Bonifacii VIII. PP. lib. 2. cap. 6. 7. 10. Vide S. Hieronym. lib. 2. in Ruffin. cap. 7. Epist. 74. Ordinem Rom. apud Mabillonium tom. 2. Musei Ital. pag. 168. 171. et seqq. pag. 258. 340. 454.

Quam haec falsa sint, vel ex hoc uno manifeste apparere scribit Georg. Rhodig. de Liturg. Rom. Pontif. cap. 27. lib. 1. num. 2. quod eo capitis ornamento, multo post saeculum vij. ut ex allatis a Cangio patet, usi fuerint; et quidem non ubique, nec semper, ut idem Rhodig. ibid. num. 6. probat. ex Serm. 3. Innoc. III. PP.: In signum spiritualium contulit mihi mitram, in signum temporalium dedit mihi coronam: mitram quoque pro sacerdotio, coronam pro regno. Rursum idem Innoc. serm. de S. Silvestro: Romanus pontifex in signum Imperii utitur Regno, et in signum pontificii utitur mitra; sed mitra semper utitur et ubique; Regno autem nec ubique nec semper, quia pontificalis auctoritas et prior est et dignior, quam imperialis.

Coronae istius Pontificiae formam describunt Acta Alexandri III. PP. apud Baronium ann. 1159. de Hadriano IV: Consecratus est in Summum Pontificem, et secundum solitum Ecclesiae morem Regno de more insignitus, mitra turbinata scilicet cum corona. Eadem Acta de ipso Alexandro ann. 1178: Et in Pascha Regnum solenniter induit. Adde Epist. ejusdem Pontificis. Ordo Rom. apud Mabillonium tom. 2. Musei Ital. pag. 93: Regnum, quod ad similitudinem cassidis ex albo fit indumento. Ejusmodi porro fuisse formae Camelaucium Constantinianeum, Coronam scilicet cum mitra quae caput operiret, fuse docuimus in Dissert. 24. ad Joinvillam. Sed postmodum Regnum Pontificium triplici corona adornatum est. Alia scilicet a Bonifacio VIII. tertia vero ab Urbano V. addita. Vide eumd. Georg. Rhodig. ibid. lib. 1. cap. 27. num. 1. Ceremoniale Roman. lib. 1: Tiaram, quod Regnum appellant, et triplici corona ornatum Pontificis capiti imponunt. Et lib. 3: Est praeterea tiara triplici corona ornata, quod Regnum appellatur, per quam significatur Sacerdotalis et Imperialis summa dignitas atque potestas: hac tiara utitur Pontifex in maximis solennitatibus eundo ad Ecclesiam et redeundo: sed nunquam illa utitur in divinis. Nescio an Regnum, seu Coronam Papalem, an vero mitram ipsam Pontificiam intelligat Petrus Damiani lib. 2. Epist.: Taedet caetera vanitatis attexere, non ridenda, sed gemenda ridicula,.... Papales scilicet infulas, gemmis micantibus, aureisque bratteolis per diversa loca corruptas.

Regnum, Corona pensilis supra altaria, in aedibus sacris. Anastasius in Leone III. PP.: Fecit isdem Beatissimus Pontifex in basilica B. Andreae ubi supra, Regnum ex auro purissimo cum gemmis pretiosis pens. libras 2. et uncias quinque. Ibidem: Fecit Regnum ex auro purissimo pendens super altare majus ex gemmis pretiosis ornatum. Rursum: Regnum Spanoclistum ex auro purissimo cum cruce in medio pendens super altare. Adde pag. 150. Denique sub finem Vitae ejusdem Leonis: Regnum super altare ex auro purissimo diversis ornatum lapidibus pretiosis pens. lib. 2. uncias 6. In Gregorio IV: Regnum aureum unum, quod usque hodie super altare dependet, etc. Ita alibi non semel hac notione pag. 174. 184. 188. 191. 193. et Guillelmus Bibliothecarius in Stephano VI. pag. 236. De ejusmodi coronis super altaria appensis pluribus egimus in Descriptione aedis Sophianae num. 43.