Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGNUM

REGNUM,² pro Imperium, in Charta 55. et aliis, apud Goldastum. Vicissim Imperium pro Regnum, in veteri Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 23. Vide Mabillon. Diplom. pag. 195.

Regnum, nude per excellentiam dicitur Regnum Neapolitanum apud Jurisconsultos praesertim Italos; hinc apud nostros Cheval du Regne, pro Equo Neapolitano, Coursier de Naples. Vide Brencmannum in Dissertatione 1. de Rep. Amalphitana pag. 17. et Baile tom. 1. des Reponses aux Questions d'un Provincial cap. 15. pag. 103. edit. in-8. Occurrit in Annal. Fuldens. part. 5. ad ann. 885.

Regnum Angliae, quando primum ab exteris nationibus Regnum dici coeperit, docet Elmhamus in Vita Henrici V. Regis Angl. cap. 35. his verbis: In hoc eciam Concilio (Constantiensi) Anglia nomen nacionis sive Regni, quod ante haec tempora, livore praepediente, apud alienigenas consequi non valebat, de cetero perpetuis temporibus duraturum, mediante industria ejusdem Principis, est sortita.

Regnum Apostolicum, Sedes Romana. Charta Otton. imper. ann. 962. inter Cens. eccl. Rom.: Et ut ille qui ad hoc sanctum atque Apostolicum Regnum eligitur nemine consentiente consecratus fiat pontifex.