Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGNUM

REGNUM,³ pro Ducatu, seu provincia Ducis, in Lege Alaman. cap. 35. § 1. Lex Bajwar. tit. 2. cap. 10. § 1: Si quis filius Ducis tam superbus vel stultus fuerit, ut patrem suum deshonestare voluerit,.... vel Regnum ejus auferre ab eo. Decreta Tassilonis Ducis Bajwariae apud Canisium et alios: In anno 22. Regni religiosissimi Ducis Tassilonis gentis Bajwariorum, etc. Fragmentum Historiae Aquitan. ubi de Duce Engolismensi, apud Duchesnium tom. 4. pag. 82: Regulares abbates et monachos maximo affectu amoris amplectebatur, et consilio eorum utilitatem Regni administrare curabat. Vide Rex, Dux, Comes.

Vide Coint. in Annal. eccl. Franc. tom. 1. ad ann. 553. num. 10. Hevin. ad Arest. parlam. Brit. in Addit. tom. 1. pag. 365. tom. 2. pag. 78. et Tract. novum diplom. tom. 4. pag. 539.

Regne vero inter jura, quae ratione feudorum percipiuntur, recenset Charta Ingerr. episc. Camerac. ann. 1281. ex Tabul. Capit. ejusd. eccl.: En manoirs, en prés, en terres, en iawes, en rentes, en capons, en cens, en Regnes, en reliés, en signerie, en justice et en quecumque autres choses.