Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGNUM

REGNUM,⁴ appellatur in Missa Mozarabum una e partibus hostiae, quam in novem partes frangit Sacerdos sacra faciens. Vide Cardinalem Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 11. num. 5. et Mabillonium in Appendice ad Liturgiam Gallicam pag. 449.

Regnorum Liber, Qui vulgo Regum, dicitur passim Tertulliano, Cypriano, Augustino, Lucifero Calaritano, et aliis.