Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RELAXO

RELAXO, (RELAXARE) Dimittere, indulgere, Gall. Relacher. Capitul. lib. 5. cap. 369: Quidquid provincialibus per beneficium Principis tributorum fuerit Relaxatum, ab exactore non requiratur. Ricardus Relaxavit et quietum clamavit in perpetuum, eidem Roberto et haeredibus suis, redditum duorum solidorum, apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 159. Pluries occurrit in Codice Theodosiano. Ut rei carceribus reclusi solemnioribus Christi Domini festis diebus Relaxari debeant, lib. 6. Capitul. cap. 107. Convenerunt de Relaxando omnes carceratos, in Chronico Veron. Parisii de Cereta, ad ann. 1243. apud Murator. tom. 8. col. 633. Sed haec vox Latinis nota non absimili prorsus notione.

Relaxare, Eximere, liberare. Charta Guillelmi Episc. Autissiod. ann. 1212. apud Martenium tom. 1. Ampl. Collect. col. 1110: Dominus Rex personam nostram a servitio exercitus, quamdiu vixerimus, Relaxavit.

Relaxare, Alvum purgare. Chronicon Anonymi Salern. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 212: Quia, ut mihi relatum est, ad Relaxandum potionem potavit.

Relaxatio, Remissio. Relaxatio praescriptionis peremptoriae, lib. 1. Cod. Theod. tit. 2. leg. 3. Decretum Flavii Regis Toletani privatis sive fiscalibus populis, tom. 2. Concil. Hispan. pag. 704: Quascumque exactiones pro hoc negotio pietatis, cuilibet ex vobis, quibus et Relaxatio pietatis nostrae conceditur, quicumque exigere praesumpserit.... in quadruplum... restituat. Occurrit apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 12. 333. et alibi. Relaxatio interdicti, in Charta Manasses Aurel. et Guillelmi Autissiod. Episcoporum ann. 1112. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1111. Practicis nostris Relaxation dicitur de emissione e custodia: quod etiam Relaxatio a Relaxare simili significatu dici potest.

Relaxator, Qui relaxat, emittit. Relaxator fluentium, Caelio Aurel. lib. 2. Acut. cap. 38.