Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RELICTA

RELICTA, et Derelicta, Vidua. Gloss. Saxon. Derelicta, laf. vel forlaeten vif. id est vidua, vel vidua relicta. Relicte, in Consuetudine Calniacensi artic. 25. et in Literis Guillelmi Episcopi Lingonens. ann. 1358. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 663. Lupus Ferrar. Epist. 119: Relicta memorati viri, etc. Occurrit in Concilio Epaonensi cap. 30. Agathensi cap. 61. Arvernensi cap. 12. Aurelianensi III. cap. 10. Autisiodor. cap. 22. 29. in Chronico Reichersp. pag. 83. 189. apud Gregorium M. lib. 5. Epist. 37. Leonem Ost. lib. 2. cap. 9. et alios passim. In Tabul. Nantoliensi in Pictonibus ann. 1373: Marguerite de la Roche deguerpie de feu Hymon jadis Seigneur de Autre.

Licta, pro Relicta, vidua. Vetus Epitaphium in Ecclesia S. Mariae de Sannaci Barensi apud Beatillum lib. 1. Hist. Barensis: Hic pia Licta jacet, meritis generosaque valde Barde sublimi juncta........ Da proli terrae, Christe Deus requiem. Mo. 5.